monumenta.ch > Plinius > sectio 83

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 2, 83
{XIX} Intervalla quoque siderum a terra multi indagare temptarunt, et solem abesse a luna undeviginti partes quantam lunam ipsam a terra prodiderunt. Pythagoras vero, vir sagacis animi, a terra ad lunam CXXVI stadiorum esse collegit, ad solem ab ea duplum, inde ad duodecim signa triplicatum, in qua sententia et Gallus Sulpicius fuit noster.